Columbae simplicitas imitanda. Jam vero quid opus est commendare multis verbis simplicitatem columbarum? Cavenda enim erant venena serpentis; ibi imitatio periclitabatur, ibi erat quod timeretur: columbam vero securus imitare. Attende columbas in societate gaudere: ubique simul volant, simul pascuntur, nolunt esse solae, communione gaudent, charitatem servant, gemitibus amoris murmurant; osculis filios generant. Nam quando columbae, quod plerumque advertimus, inter se rixantur de cellulis suis, quodam modo pacata contentio est. Numquid quia rixantur, separantur? Simul volant, simul pascuntur, et ipsa inter se pacata est rixa. Videte rixam columbarum. Apostolus dicit: Si quis verbo nostro non obaudit per epistolam, hunc notate, et nolite commisceri cum eo. Ecce rixa: sed attende quoniam columbarum rixa est, non luporum. Continuo subjecit: Et non ut inimicum existimetis, sed corripite ut fratrem 5II Thess. III, 14, 15 . Columba amat et quando rixatur: lupus odit et quando blanditur. Columbarum ergo simplicitatem habentes, et astutiam serpentum, solemnia martyrum celebrate in sobrietate mentis, non in ebrietate ventris, Deo laudes dicite. Ipse est enim Dominus Deus noster, qui martyrum Deus; ipse coronator noster. Si bene luctati fuerimus, coronamur ad eo, qui coronavit eos quos imitari concupiscimus.