Malos interficere non cuilibet licet. Sed malus ille tanta fecit, tantos oppressit, tantos ad mendicitatem egestatemque perduxit. Habet judices suos, habet potestates suas. Ordinata est respublica. Quae enim sunt, a Deo ordinatae sunt 8Rom. XIII, 1-4 . Tu quare saevis? Quam potestatem accepisti, nisi quia non sunt ista publica supplicia, sed aperta latrocinia? Quid enim? Considerate in ipsis ordinibus potestatum, destinatum supplicio et damnatum, cui gladius imminet, non licere feriri, nisi ab illo qui ad hoc militat. Militat quaestionarius: ab illo percutitur damnatus. Si damnatum, jam supplicio destinatum, percutiat exceptor, nonne et damnatum occidit, et tanquam homicida damnatur? Certe quem occidit, jam damnatus est, jam supplicio destinatus: sed inordinate ferire, homicidium est. Si homicidium est, inordinate ferire damnatum; quid est, rogo vos, velle ferire inauditum, velle ferire non judicatum, velle ferire nulla accepta potestate hominem malum? Non enim malos defendimus, aut dicimus malos non esse malos. Reddent inde rationem qui judicant. Quare de morte aliena tu vis reddere difficultatem rationis, qui non portas sarcinam potestatis? Liberavit te Deus, ut non sis judex: quid tibi usurpas alienum? De te redde rationem.