TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Martyrem non facit poena, sed causa. Latronis in cruce fides causam patientis mutavit. Tres cruces. Crux Christi, tribunal judicis. Illud ergo praecipue commonendi estis, quod assidue commoneri, et semper cogitare debetis, quod martyrem Dei non facit poena, sed causa. Justitia enim nostra, non cruciatibus, delectatur Deus: nec quaeritur in omnipotentis veracisque judicio, quid quisque patiatur, sed quare patiatur. Ut enim cruce dominica nos signemus, non fecit hoc Domini poena, sed causa. Nam si poena hoc fecisset, hoc et latronum similis poena valuisset. Unus locus erat trium crucifixorum, in medio Dominus, qui inter iniquos deputatus est 1Isai. LIII, 12 . Duos latrones hinc atque inde posuerunt: sed causam similem non habuerunt. Lateribus pendentis adjungebantur, sed longe separabantur. Illos facinora sua, illum crucifixerunt nostra. Verumtamen etiam in uno ipsorum satis apparuit, quantum valeret, non cruciatus pendentis, sed pietas confitentis. Acquisivit latro in dolore, quod Petrus perdiderat in timore: scelus admisit, crucem ascendit; causam mutavit, paradisum comparavit. Meruit omnino causam mutare, qui non contempsit in Christo similitudinem poenae. Judaei contempserunt miracula facientem, ille credidit in pendentem. Consortem crucis Dominum agnovit, et regno coelorum credendo vim fecit. Tunc in Christum latro credidit, quando fides apostolica trepidavit. Merito audire meruit, Hodie mecum eris in paradiso. Hoc quidem sibi ipse non promiserat: magnae quidem se misericordiae commendabat, sed et sua merita cogitabat. Domine, inquit, memento mei, dum veneris in regnum tuum. Quousque veniret Dominus in regnum suum, in poenis se futurum sperabat, et saltem in ejus adventu misericordiam in se fieri flagitabat. Proinde se latro, sua merita cogitans, differebat: sed Dominus latroni, quod desperaverat, offerebat; tanquam diceret, Tu petis ut meminerim tui, dum venero in regnum meum: Amen, Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso 2Luc. XXIII, 42, 43 . Agnosce cui te commendas; quem credis venturum, antequam veniam, ubique sum. Ideo quamvis in inferna descensurus, habeo te hodie in paradiso; non alteri commendatum, sed mecum. Ad homines enim mortales et ad ipsos mortuos descendit humilitas mea, de paradiso autem nunquam discedit divinitas mea. Ita factae sunt tres cruces, tres causae. Unus latronum Christo insultabat, mala confessus Christi se misericordiae commenalter sua dabat. Crux Christi in medio non fuit supplicium, sed tribunal: de cruce quippe insultantem damnavit, credentem liberavit. Timete insultantes, gaudete credentes: hoc faciet in claritate, quod fecit in humilitate.

Notes

  1. 1. Isai. LIII, 12
  2. 2. Luc. XXIII, 42, 43