Unitas Christi et membrorum. Videte enim, fratres, dilectionem ipsius capitis nostri. Jam in coelo est, et hic laborat, quamdiu hic laborat Ecclesia. Hic Christus esurit, hic sitit, nudus est, hospes est, infirmatur, in carcere est. Quidquid enim hic patitur corpus ejus, se dixit pati: et in fine segregans ipsum corpus suum ad dexteram, et reliquos a quibus modo conculcatur segregans ad sinistram, dicturus est his qui sunt ad dexteram: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Quibus meritis? Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; et caetera sic exsequitur, tanquam ipse accepisset: usque adeo ut illi non intelligentes respondeant et dicant, Domine, quando te vidimus esurientem, hospitem, et in carcere? Et dicit eis: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Sic etiam in nostro corpore caput sursum est, pedes in terra sunt: tamen in aliqua constipatione et coarctatione hominum, quando tibi aliquis pedem calcat, nonne dicit caput, Calcas me? Nec caput tuum, nec linguam tuam quisquam calcavit: sursum est, in tuto est, nihil ei mali contigit; et tamen quia per connexionem charitatis unitas est a capite usque ad pedes, non se inde lingua separavit, sed dixit, Calcas me: cum eam nemo contigerit. Quomodo ergo lingua, quam nemo contigit, dicit, Calcas me: sic Christus caput, quod nemo calcat, dixit, Esurivi, et dedistis mihi manducare. Et illis qui hoc non fecerunt, dixit: Esurivi, et non dedistis mihi manducare. Et quomodo conclusit? Sic: Ibunt illi in ambustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam 1Matth. XXV, 31-46 .