TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Remissio peccatorum in Baptismo et oratione dominica. Quotidianus baptismus. Remissionem peccatorum. Haec in Ecclesia si non esset, nulla spes esset: remissio peccatorum si in Ecclesia non esset, nulla futurae vitae et liberationis aeternae spes esset. Gratias agimus Deo, qui Ecclesiae suae dedit hoc donum. Ecce venturi estis ad fontem sanctum, diluemini Baptismo, salutari lavacro regenerationis renovabimini; eritis sine ullo peccato, ascendentes de illo lavacro. Omnia quae vos praeterita persequebantur, ibi delebuntur. Aegyptiis insequentibus Israelitas similia erant vestra peccata, persequentibus, sed usque ad mare Rubrum 11Exod. XIV. Quid est, usque ad mare Rubrum? Usque ad fontem Christi cruce et sanguine consecratum. Quod enim rubrum est, rubet. Non vides quomodo rubeat pars Christi? Interroga oculos fidei. Si crucem vides, attende et cruorem. Si vides quod pendet, attende quod fudit. Lancea perforatum est latus Christi, et manavit pretium nostrum 12Joan. XIX, 34. Ideo signo Christi signatur Baptismus, id est, aqua ubi tingimini, et quasi in mari Rubro transitis. Peccata vestra, hostes vestri sunt. Sequuntur, sed usque ad mare. Cum vos intraveritis, evadetis, illa delebuntur: quomodo evadentibus per siccum Israelitis, aqua cooperuit Aegyptios. Et quid dicit Scriptura? Unus ex eis non remansit 13Psal. CV, 11 . Peccasti multa, peccasti pauca; peccasti magna, peccasti parva: quod est minus ex eis non remansit. Sed quoniam victuri sumus in isto saeculo, ubi quis non vivit sine peccato; ideo remissio peccatorum non est in sola ablutione sacri Baptismatis, sed etiam in oratione dominica et quotidiana, quam post octo dies accepturi estis. In illa invenietis quasi quotidianum baptismum vestrum, ut agatis Deo gratias qui donavit hoc munus Ecclesiae suae, quod confitemur in Symbolo: ut cum dixerimus, Sanctam Ecclesiam; adjungamus, Remissionem peccatorum.

Notes

  1. 11. Exod. XIV
  2. 12. Joan. XIX, 34
  3. 13. Psal. CV, 11