TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Interiores divitiae, fides, auro praeferenda. Quid ergo quaeris divitias, quae oculis humanis et carneis blandiuntur? Lucet aurum: sed plus lucet fides. Elige quid in corde habere debeas. Intus plenus esto, ubi divitias tuas Deus videt, homo non videt. Nec tamen quia homo non videt, ideo debes contemnere quod intus habes. Vis videre, quia et oculis iniquorum plus lucet fides, quam aurum? Quomodo laudat etiam avarus dominus servum fidelem? Nihil illo dicit esse pretiosius: imo eum omnino pretium non habere testatur. Habeo servum, inquit, non habet pretium. Exspectas tu unde? Forte bene saltat, aut optimus coquus est. Non: attende interiorem laudem. Nihil, inquit, fidelius. Placet tibi, homo, servus tuus fidelis, et tu non vis esse Deo servus fidelis? Attendis quia habes servum tuum, attende quia habes et Dominum. Servum tuum potuisti comparare, non creare: Dominus tuus et verbo suo creavit te, et sanguine suo redemit te. Si viluisti tibi, recole pretium: si et hoc oblitus es, lege Evangelium, instrumentum tuum. Fidem amas in servo tuo, et Dominus tuus non quaerit eam in suo? Redde quod exigis. Quod tibi gaudes reddi ab inferiore, redde superiori. Amas servum, qui fideliter custodit aurum tuum: noli contemnere Dominum, qui misericorditer custodit cor tuum. Omnes ergo habent oculos ad laudandam fidem, sed quando exigunt reddi sibi. Nam quando ab eis exigitur, claudunt oculos, nolunt eam videre quam pulchra sit. Aut forte stulta insania propterea nolunt reddere, ne perdant: quomodo timet quis reddere pecuniam; cum enim reddiderit eam, non habebit. Non sic redditur fides: et redditur, et habetur. Mirum dictu: imo si non redditur, non habetur.