Aegrotus unus aqua mota curatus quid significat. Intendite ergo. Erant illae porticus Legem significantes, portantes aegrotos, non sanantes; prodentes, non curantes. Sed quis curabat aegrotos? Qui descendebat in piscinam. Quando autem descendebat aeger in piscinam? Cum angelus signum dabat de aquae motu. Sic enim erat sanctificata illa piscina, ut angelus veniret, et moveret aquam. Homines aquam videbant: sed ex motu aquae turbatae intelligebant praesentiam angeli. Si quis tunc descendisset, curabatur. Quare ergo ille aegrotus non curabatur? Consideremus verba ipsius: Hominem, inquit, non habeo, ut cum mota fuerit aqua, deponat me in piscinam: cum enim venio, descendit alius. Ergo tu non potes postea descendere, si alter ante te descendat? Significatum est hic, quia non curabatur nisi unus ad motum aquae. Quisquis prior descendisset, ipse solus curabatur: quicumque autem postea descendisset, ad illum motum aquae non sanabatur; sed exspectabat donec iterum moveretur. Quid sibi vult ergo hoc sacramentum? Non enim sine causa est. Intendat Charitas vestra. Aquae positae sunt in Apocalypsi in figura populorum. Nam cum multas aquas vidisset, quaesivit Joannes in Apocalypsi quid esset, et dictum est ei populos esse 8Apoc. XVII, 15. Aqua ergo illa populum significabat Judaeorum. Sicut enim populus ille tenebatur quinque libris Moysi in Lege, sic et aqua illa quinque porticibus cingebatur. Quando turbata est aqua? Quando turbatus est populus Judaeorum. Et quando turbatus est populus Judaeorum, nisi quando venit Dominus Jesus Christus? Passio Domini, aquae turbatio. Turbati sunt enim Judaei, quando passus est Dominus. Ecce ad ipsam perturbationem pertinet, quod modo legebatur. Volebant illum Judaei occidere, non solum quia ista faciebat sabbatis, sed quia Filium Dei se dicebat, aequalem se faciens Deo. Aliter enim se dicebat Filium Dei Christus, aliter dictum est hominibus, Ego dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes 9Psal. LXXXI, 6 . Nam si sic se faceret Filium Dei, quomodo quicumque homo potest dici filius Dei (per gratiam enim Dei dicuntur homines filii Dei), non irascerentur Judaei. Sed quia alio modo illum intelligebant dicere Filium Dei se esse, secundum quod est, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 10Joan. I, 1 ; et secundum id quod dicit Apostolus, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo 11Philipp. II, 6 : videbant hominem, et irascebantur, quia aequalem se Deo faciebat. Ille autem noverat se aequalem, sed ubi illi non videbant. Quod enim illi videbant, crucifigere volebant: quod non videbant, ab eo judicabantur. Quid videbant Judaei? Quod videbant et Apostoli, quando dixit Philippus: Ostende nobis Parem, et sufficit nobis. Quid autem non videbant Judaei? Quod nec ipsi Apostoli, quando respondit Dominus: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Qui me videt, videt et Patrem 12Joan. XIV, 8, 9 . Hoc ergo in illo Judaei quia videre non poterant, tanquam hominem superbum et impium habebant, aequalem se facientem Deo. Turbatio erat, turbabatur aqua, Angelus venerat. Dictus est enim et Dominus magni consilii Angelus 13Isai. IX, 6, sec. LXX , quia nuntius voluntatis Patris. Angelus enim graece, latine nuntius est. Et habes Dominum dicentem annuntiare se nobis regnum coelorum. Venerat ergo ille magni consilii Angelus, sed Dominus omnium Angelorum. Et propter hoc Angelus, quia carnem suscepit: Dominus autem Angelorum, ex eo quod omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 14Joan. I, 3 . Si enim omnia, et Angeli. Et ideo ipse factus non est, quia per ipsum facta sunt omnia. Quod autem factum est, sine Verbo operante factum non est. Caro autem, quae facta est mater Christi, nasci non potuit, nisi per Verbum, quod de illa postea natum est, crearetur.
Sermones
Notes
- 8. Apoc. XVII, 15
- 9. Psal. LXXXI, 6
- 10. Joan. I, 1
- 11. Philipp. II, 6
- 12. Joan. XIV, 8, 9
- 13. Isai. IX, 6, sec. LXX
- 14. Joan. I, 3