Miraculum septem panum allegorice. Septem panes significant septiformem operationem Spiritus sancti: quatuor millia hominum, Ecclesiam sub quatuor Evangeliis constitutam: septem sportae fragmentorum, perfectionem Ecclesiae. Hoc enim numero saepissime perfectio figuratur. Unde est enim quod dictum est, Septies in die laudabo te 1Psal. CXVIII, 164 ? Numquid errat homo, qui toties laudaverit Dominum? Quid est ergo, Septies laudabo; nisi, Nunquam a laude cessabo? Totum enim tempus significat qui dicit, septies. Unde septem dierum volumine saecula provolvuntur. Quid est ergo, Septies in die laudabo te, nisi quod alio loco dicitur, Semper laus ejus in ore meo 2Psal. XXXIII, 2 ? Propter ipsam perfectionem ad septem Ecclesias scribit Joannes. Apocalypsis liber est sancti Joannis evangelistae: scribit ad septem Ecclesias 3Apoc. I, 4. Veraces estote, sportas agnoscite. Non enim fragmenta illa perierunt: sed quia et vos ad Ecclesiam pertinetis, vobis utique profecerunt. Quod vobis ista expono, Christo ministro: vos cum tranquille auditis, discumbitis. Ego corpore sedeo, corde consisto, et sollicitus ministro vobis; ne forte aliquem vestrum offendat vasculum, non cibus. Epulas Dei nostis, saepe audistis, mentes quaerunt, non ventres.