Requies Dei septimo die. Sex aetates mundi. Quomodo requievit Deus, et semper operatur. Turbabantur ergo Judaei. Quid est hoc? Utquid ista facit sabbatis? Et maxime ad ipsa verba Domini: Pater meus usque nunc operatur, et ego operor. Turbavit illos quod carnaliter intelligebant, quia septimo die requievit Deus ab omnibus operibus suis 15Gen. II, 2. Scriptum est enim in Genesi, et optime scriptum est, et rationabile quare scriptum est. Illi autem putantes quasi Deum fatigatum post omnia requievisse septimo die, et ideo benedixisse eum, quia in eo a lassitudine refectus est, non intelligebant stulti, quia qui verbo fecit omnia, fatigari non potuit. Legant, et dicant mihi quomodo posset fatigari Deus dicens: Fiat; et factum est. Hodie si sic faciat homo, quomodo fecit Deus, quis fatigatur? Dixit: Fiat lux; et facta est lux. Item, Fiat firmamentum; et factum est 16Gen. I, 3, 6, 7 : aut si dixit, et factum non est, fatigatus est. Alio loco breviter: Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt 17Psal. XXXII, 9 . Qui ergo sic facit, quomodo laborat? Si autem non laborat, quomodo requiescit? Sed in illo sabbato, ubi requiescere dictum est Deum ab omnibus operibus suis, in requie Dei requies nostra significata est: quia erit sabbatum hujus saeculi, cum transierint sex aetates. Quasi sex dies saeculi transeunt. Unus dies ab Adam usque ad Noe transiit; alius a diluvio usque ad Abraham transiit; tertius ab Abraham usque ad David transiit; quartus a David usque ad transmigrationem Babyloniae transiit; quintus a transmigratione Babyloniae usque ad adventum Domini nostri Jesu Christi. Modo sextus dies agitur. In sexta aetate, in sexto die sumus. Ergo reformemur ad imaginem Dei, quia sexto die factus est homo ad imaginem Dei 18Gen. I, 27. Quod ibi fecit formatio, hoc in nobis reformatio: et quod ibi fecit creatio, hoc in nobis recreatio. Post istum diem in quo modo sumus, post istam aetatem, ventura est requies quae promittitur sanctis, quae praefigurabatur in illis diebus. Quia et revera post omnia quae fecit in mundo, nihil fecit postea novum in creatura. Ipsae creaturae convertentur et commutabuntur. Nam ex quo institutae sunt creaturae, nihil amplius additum est. Sed tamen, nisi ille qui fecit, mundum regeret, caderet quod factum est; non potest nisi administrare illud quod fecit. Quia ergo nihil additum est creaturae, requievisse dictus est ab omnibus operibus suis: quia vero quod fecit gubernare non cessat, recte dixit Dominus, Pater meus usque nunc operatur. Intendat Charitas vestra. Perfecit, requievisse dictus est: perfecit enim opera, et nihil addidit. Gubernat quod fecit: ergo non cessat. Sed quanta facilitate fecit, tanta facilitate gubernat. Nolite enim putare, fratres, quia non laborabat cum conderet, et laborat quia regit; quomodo in navi laborant qui fabricant navem, laborant qui gubernant; homines enim sunt. Ille enim quanta facilitate dixit, et facta sunt, tanta facilitate et judicio per Verbum gubernat omnia.