TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

In diebus martyrum cogitandum de ipsorum sequendis vestigiis. Martyres laudandi et amandi, Deus martyrum colendus. Ideo, charissimi, exsultate in diebus sanctorum martyrum: orate, ut sequamini vestigia martyrum. Non enim homines estis, et illi homines non fuerunt: non enim nati estis, et illi aliunde nati sunt: non enim alterius generis carnem portaverunt, quam vos portatis. Ex Adam omnes sumus, in Christo omnes esse conamur. Ipse Dominus noster, ipsum caput Ecclesiae, unigenitus Filius Dei, Verbum Patris per quod facta sunt omnia, non alterius generis carnem habuit quam nos. Ideo voluit de virgine hominem suscipere, de una ex genere humano carne nasci. Nam si aliunde faceret sibi corpus, quis crederet quia carnem portabat, quam portamus et nos? Sed tamen ille carnem in similitudinem carnis peccati, nos carnem peccati. Non enim ex virili semine, aut ex masculi et feminae concupiscentia: sed quid? Nuntio Patris. Et tamen cum sit mirabiliter natus, mortalis nasci dignatus est, et mori pro nobis, et sanguine suo redimere nos, secundum quod homo est. Videte quod dico, fratres: et ipse Christus cum sit Deus, cum sit cum Patre unus Deus, cum sit Verbum Patris, unigenitus, aequalis Patri et coaeternus; tamen in quantum homo esse dignatus est, maluit sacerdos dici, quam sibi exigere sacerdotem; maluit sacrificium esse, quam poscere; in quantum homo est. Nam in quantum Deus est, totum quod Patri debetur, et unigenito Filio debetur. Ideo, charissimi, veneramini martyres, laudate, amate, praedicate, honorate: Deum martyrum colite. Conversi ad Dominum, etc.