TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Resurrectio carnis. Conclusio. Sed nec de ista carne mortali, quod resurrectura sit in saeculi fine, dubitare debemus. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione: seminatur in contumelia, surget in gloria: seminatur corpus animale, surget corpus spirituale 25I Cor. XV, 53, 42, 43 . Haec est christiana, haec catholica, haec apostolica fides. Credite Christo dicenti, Capillus capitis vestri non peribit 26Luc. XXI, 18 : et infidelitate depulsa, quanti valeatis, potius cogitate. Quid enim nostrum a Redemptore nostro contemni potest, quorum capillus contemni non potest? Aut quomodo dubitabimus quod animae et carni nostrae vitam daturus sit aeternam, qui pro nobis animam et carnem, et suscepit in qua moreretur, et posuit cum moreretur, et recepit ne mors timeretur? Omnia quae traduntur in Symbolo pro modulo nostro, fratres mei, vestrae exposui Charitati. Quod ideo Symbolum dicitur, quia ibi nostrae societatis fides placita continetur, et ejus confessione tanquam signo dato christianus fidelis agnoscitur. Amen.

Notes

  1. 25. I Cor. XV, 53, 42, 43
  2. 26. Luc. XXI, 18