TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Duae radices charitas et cupiditas. Quid est bonum. Sit ergo unusquisque arbor bona: non se arbitretur habere fructus bonos, si manet arbor mala. Non erit fructus bonus, nisi arboris bonae. Muta cor, et mutabitur opus. Exstirpa cupiditatem, planta charitatem. Sicut enim radix est omnium malorum cupiditas 8I Tim. VI, 10; sic et radix omnium bonorum charitas. Quid ergo mussitant homines inter se, vel contendunt, dicentes: Quid est bonum? O si scires quid est bonum! Quod habere vis, non est valde bonum: quod esse non vis, hoc est bonum. Vis enim habere sanitatem corporis; hoc est bonum: nec tamen putes magnum bonum esse, quod habet et malus. Aurum et argentum habere vis; ecce et hoc dico, bonum est; sed si bene usus fueris: bene autem non uteris, si malus fueris. Ac per hoc aurum et argentum malis malum est, bonis bonum est: non quia eos bonos aurum et argentum facit; sed quia bonos invenit, in usum bonum convertitur. Honorem habere vis, bonum est: sed et hoc si bene utaris. Quam multis honor occasio exitii fuit? Quam multis honor ministerium boni operis fuit?

Notes

  1. 8. I Tim. VI, 10