TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Filios fidei Abrahae facit, qui promisit. Lectionibus, canticis, sermonibusque divinis, et quod est praecipuum, gratia sua aedificet Dominus cor vestrum; ut quod verum auditis, non audiatis ad judicium, sed ad praemium. Faciet hoc, quoniam qui promisit potens est et facere. Ita credidit Abraham, dans gloriam Deo, unde et plenissime credens quoniam quae promisit potens est et facere 1Rom. IV, 20, 21. Magnum nostrum gaudium: nos promisit Abrahae; nos promissionis filii sumus 2Galat. IV, 28. Quando enim dictum est Abrahae, In semine tuo benedicentur omnes gentes 3Gen. XXII, 18 , nos promissi sumus. Ergo ipse nos fecit filios fidei Abrahae, qui potens est facere quod promisit. Nemo dicat: Ego feci. Non enim promittit Deus, et facis tu. Potest autem recte dici quia quae promittis tu, facit Deus. Tu enim infirmus es, tu omnipotens non es. Quando ergo promittis, nisi Deus faciat, inanis est promissio tua. Dei autem promissio non pendet ex te, sed ex illo. Sed ego, inquis, credidi. Concedo. Verum dicis: tu credidisti, sed non tibi tu fidem dedisti. Unde autem credidisti, nisi ex fide? Fides in te donum Dei est.

Notes

  1. 1. Rom. IV, 20, 21
  2. 2. Galat. IV, 28
  3. 3. Gen. XXII, 18