Felicitas martyrum alia ante, alia post resurrectionem. Et haec quidem vita, quam nunc beati martyres habent, quamvis jam nullis possit saeculi hujus felicitatibus vel suavitatibus comparari, parva particula promissionis agitur, imo solatium dilationis. Veniet autem retributionis dies, ubi corporibus redditis, totus homo recipiat quod meretur. Ubi et illius divitis membra quae quondam temporali purpura decorabantur, aeterno igne torreantur, et caro pauperis ulcerosi mutata inter Angelos fulgeat: quamvis etiam nunc ille guttam ex digito pauperis apud inferos sitiat, et ille in sinu justi deliciose requiescat 2Luc. XVI, 19-24. Sicut enim plurimum distat inter laetitias miseriasve somniantium et vigilantium; ita multum interest inter tormenta vel gaudia mortuorum et resurgentium: non quod spiritus defunctorum sicut dormientium necesse sit falli; sed quod alia est animarum sine ullis corporibus requies, alia cum corporibus coelestibus claritas et felicitas Angelorum, quibus aequabitur resurgentium multitudo fidelium: in qua gloriosissimi martyres praecipua sui honoris luce fulgebunt, ipsaque corpora in quibus indigna tormenta perpessi sunt, eis digna in ornamenta vertentur.