Difficultas quaestionis tractandae. Sed ista verba evangelica etsi habebant aliquid obscuritatis, quod, adjuvante Domino, arbitror explanatum; non erant tamen tantae difficultatis, quantae apparet esse quod sequitur. Ideo dico vobis: omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus: Spiritus autem blasphemia non remittetur. Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro 5Matth. XII, 22-32 . Quid ergo fiet de his quos lucrari cupit Ecclesia? Numquidnam correctis et ad eam ex quocumque errore venientibus spes falsa promittitur in remissione omnium peccatorum? Quis enim non convincitur dixisse verbum contra Spiritum sanctum, antequam Christianus vel Catholicus fieret? Primo ipsi qui Pagani appellantur, multorum deorum falsorumque cultores et idolorum adoratores, cum dicunt Dominum Christum magicis artibus fecisse miracula; nonne istis sunt similes, qui eum dixerunt in principe daemoniorum ejecisse daemonia? Deinde cum quotidie nostram sanctificationem blasphemant, quid aliud blasphemant quam Spiritum sanctum? Quid Judaei, qui dixerunt de Domino unde iste exortus est sermo? nonne usque adhuc verbum contra Spiritum sanctum loquuntur, sic eum negantes esse in Christianis, sicut illi in Christo esse negaverunt? Neque enim et illi Spiritui sancto maledixerunt, aut non eum esse dicentes, aut esse quidem, sed Deum non esse, sed esse creaturam; aut ad daemones ejiciendos nihil valere: non ista indigna, non aliquid simile de Spiritu sancto locuti sunt. Sadducaei enim Spiritum sanctum negabant: Pharisaei vero eum esse, contra Sadducaeorum haeresim defendebant 6Act. XXIII, 8; sed esse in Domino Jesu Christo negabant, quem daemones ejicere in principe daemoniorum putabant, cum ejiceret ille in Spiritu sancto. Ac per hoc et Judaei et quicumque haeretici Spiritum sanctum confitentur, sed eum negant esse in Christi corpore, quod est unica ejus Ecclesia, non utique nisi una catholica; procul dubio similes sunt Pharisaeis, qui tunc etiamsi esse Spiritum sanctum fatebantur, negabant tamen eum esse in Christo, cujus opera in daemonibus ejiciendis daemoniorum principi tribuebant. Omitto quod quidam haeretici ipsum omnino Spiritum sanctum vel non creatorem, sed creaturam esse contendunt; sicut Ariani et Eunomiani et Macedoniani: vel eum prorsus ita negant, ut ipsum Deum negent esse Trinitatem, sed tantummodo esse Deum Patrem asseverant, et ipsum aliquando vocari Filium, aliquando vocari Spiritum sanctum; sicut Sabelliani, quos quidam Patripassianos vocant, ideo quia Patrem perhibent passum: cujus cum negant esse aliquem Filium, sine dubio negant esse Spiritum sanctum. Photiniani quoque Patrem solum esse dicentes Deum, Filium vero nonnisi hominem, negant omnino esse tertiam personam Spiritum sanctum.