Glorificatio et victoria Christi completa est resurrectione et ascensione. Christus, leo, et agnus. Diabolus, leo. Muscipula diaboli. Glorificatio Domini nostri Jesu Christi resurgendo et ascendendo completa est. Resurrectionem ipsius Paschae Dominico celebravimus: ascensionem hodie celebramus. Festus nobis dies uterque. Ideo enim resurrexit, ut nobis exemplum resurrectionis ostenderet: et ideo ascendit, ut nos desuper protegeret. Habemus ergo Dominum et Salvatorem nostrum Jesum Christum prius pendentem in ligno, nunc sedentem in coelo. Pretium nostrum dedit, cum penderet in ligno: colligit quod emit: cum sedet in coelo. Cum enim omnes collegerit, quos utique per tempora colliget, in fine temporis veniet, et quomodo scriptum est, Deus manifestus veniet 1Psal. XLIX, 3 : non quemadmodum primitus venit occultus, sed sicut dictum est, manifestus. Occultum enim oportebat eum venire, ut judicaretur: manifestus autem veniet, ut judicet. Si enim prius manifestus venisset, judicare manifestum quis auderet? Quando quidem dicit apostolus Paulus, Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent 2I Cor. II, 8. Sed si ille non occideretur, mors non moreretur. Tropaeo suo diabolus victus est. Exsultavit enim diabolus, quando primum hominem seducendo dejecit in mortem. Seducendo primum hominem, occidit: occidendo novissimum, primum de laqueis perdidit. Facta est ergo victoria Domini nostri Jesu Christi, cum resurrexit et ascendit in coelum; et impletum est quod audistis, cum Apocalypsis legeretur, Vicit Leo de tribu Juda 3Apoc. V, 5 . Ipse leo dictus est, qui agnus occisus est: leo propter fortitudinem, agnus propter innocentiam: leo quia invictus, agnus quia mansuetus. Et ipse Agnus occisus morte sua vicit leonem qui circuit quaerens quem devoret. Dictus est enim diabolus leo, feritate, non virtute. Apostolus quippe Petrus ait: Vigilare vos oportet adversus tentationes, quia adversarius vester diabolus circuit, quaerens quem devoret. Sed quomodo circuit, dixit: Sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret 4I Petr. V, 8 . Quis non incurreret in dentes leonis hujus, nisi vicisset Leo de tribu Juda? Contra leonem leo, contra lupum agnus. Exsultavit diabolus quando mortuus est Christus, et ipsa morte Christi est diabolus victus: tanquam in muscipula escam accepit. Gaudebat ad mortem, quasi praepositus mortis. Ad quod gaudebat, inde illi tensum est. Muscipula diaboli, crux Domini: esca qua caperetur, mors Domini. Et ecce surrexit Dominus noster Jesus Christus. Ubi est mors quae pependit in ligno? Ubi est insultatio Judaeorum? Ubi est typhus et superbia caput ante crucem agitantium et dicentium, Si filius Dei est, descendat de cruce 5Matth. XXVII, 40 ? Et plus fecit, quam illi insultando exigebant. Plus enim est de sepulcro resurgere, quam de ligno descendere.