TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quisnam vere praeceptum utrumque implevit. Qui tales sunt, nec suam justitiam deputant, sed ejus ex cujus fide vivunt. Unde et Apostolus dicit, Ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo, non habens meam justitiam, quae ex Lege est, sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex Deo, justitia ex fide 9Philipp. III, 8 et 9 : et in alio loco, Ut nos simus justitia Dei in illo 10II Cor. V, 21 . Unde et Judaeos ita reprehendit: Ignorantes, inquit, Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti 11Rom. X, 3 . Quisquis ergo ita vult videri hominibus opera sua, ut ille glorificetur, a quo ea quae in illo videntur accepit, et sic ad imitandum bonum iidem ipsi qui vident pietate fidei provocentur, vere lumen ejus lucet coram hominibus: quia lux de illo charitatis radiatur, non superbiae fumus evomitur: et in eo ipso cavet, ne justitiam suam faciat coram hominibus, ut videatur ab eis; quia nec suam deputat illam justitiam, nec ideo facit ut ipse videatur; sed ut ille intelligatur, qui laudatur in homine justificato, ut faciat et in laudante quod laudatur in altero, id est, ut laudantem faciat esse laudabilem. Attendite et Apostolum, cum dixisset, Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo; quomodo non ibi remansit, quasi ibi constituerit finem intentionis suae, ut placeret hominibus; alioquin falsum dixisset, Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem: sed statim subjunxit quare hominibus placeret. Non quaerens, inquit, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant 12I Cor. X, 33 . Ita et non placebat hominibus propter suam utilitatem, ne Christi servus non esset; et placebat hominibus propter illorum salutem, ut Christi esset dispensator idoneus: quia et illi coram Deo conscientia sufficiebat, et de illo coram hominibus quod imitarentur, elucebat.

Notes

  1. 9. Philipp. III, 8 et 9
  2. 10. II Cor. V, 21
  3. 11. Rom. X, 3
  4. 12. I Cor. X, 33