Lazari et divitis historia idipsum ostenditur. Pauperis consortium in aeterna felicitate diviti qui ipsum hic spreverit, non sperandum. Ergo attende illum pauperem Lazarum jacentem ante januam divitis. Pauper iste miserabiliter fuit infirmus: nec saltem ipsius tenebat sanitatem corporis, quod est patrimonium pauperis. Ulcerosus etiam fuit, canes lingebant ulcera ejus. Erat autem in illa domo dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, et nolebat fidem possidere cum paupere. Merito Dominus Jesus, fidei amator et dator, plus attendit ipsam fidem in paupere, quam aurum et delicias in divite: plus attendit pauperis possessionem, quam divitis elationem. Nam ideo pauperem illum nominavit; illius autem nomen esse tacendum judicavit. Erat, inquit, dives quidam, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide: pauper autem quidam nomine Lazarus. Nonne videtur vobis de libro recitasse, ubi nomen pauperis scriptum invenit, divitis non invenit? Liber enim ille vivorum erat atque justorum, non superborum et iniquorum. Nominabatur dives ille ab hominibus, pauper tacebatur: contra Dominus pauperem nominavit, divitem tacuit. Noluit ergo fidem possidere cum paupere dives ille. Mortui sunt ambo. Contigit mori inopem illum, et auferri ab Angelis in sinum Abrahae. Mortuus est dives, et sepultus (nam fortasse ille nec sepultus est): et cum apud inferos, ut legimus, in tormentis esset, levavit oculos suos a longe; et vidit pauperem in sinu Abrahae, quem contempsit ante januam suam. Non cum illo potuit habere communem requiem, cum quo fidem noluit habere communem. Pater, inquit, Abraham, mitte Lazarum, ut intinguat digitum suum in aquam, et stillet in linguam meam; quia crucior in hac flamma. Responsum est: Memento, fili, quia percepisti bona tua in vita tua, Lazarus autem mala: nunc ergo hic requiescit, tu vero torqueris. Et super haec omnia, chaos magnum est inter nos et vos, nec a nobis quisquam ad vos transire potest, nec a vobis ad nos transmeare. Vidit sibi ille negatam misericordiam, quia ipsam negaverat. Vidit quod verum esset, Judicium sine misericordia illi qui non fecerit misericordiam 2Jacobi II, 13 . Et qui noluit suo tempore pauperis misereri, fratrum suorum sero misertus est. Mitte ergo, inquit, Lazarum: habeo ibi quinque fratres, dicat eis quid hic agitur, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. Et contra hoc responsum est: Si nolunt venire in hunc locum tormentorum, habent Moysen et Prophetas; ipsos audiant. Ille qui solebat irridere Prophetas, simul utique cum fratribus suis: credo enim, imo non dubito, quia cum ipsis fratribus suis loquens de Prophetis monentibus bona, prohibentibus mala, terrentibus de tormentis futuris, et futura praemia promittentibus, irridebat haec omnia, dicens cum fratribus suis: Quae vita post mortem? quae memoria putredinis? qui sensus cineris? Omnes illuc feruntur, et sepeliuntur; quis inde reversus auditus est? Recolens haec verba sua, propterea volebat Lazarum redire ad fratres suos, ut jam non dicerent, Quis inde reversus est? Et ad hoc apte digneque responsum est. Videtur enim fuisse iste Judaeus, et propterea dixisse, Pater Abraham. Ergo optime et congruenter responsum est: Si Moysen et Prophetas non audiunt, nec, si quis a mortuis resurrexerit, persuadebuntur 3Luc. XV, 19-31 . Impletum est in Judaeis, quia Moysen et Prophetas non audierunt, nec Christo resurgenti crediderunt. Nonne hoc illis ante praedixerat: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi 4Joan. V, 46 .