TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Crebrescentes Pelagianos caveri jubet. Aliud quidem ex alio et per occasionem diximus: sed quod tamen sic pertinet ad fidei nostrae stabilitatem, contra quosdam disputatores male crebrescentes. Sed non vincant patientiam nostram: nec tamen evertant fidem nostram. Cauti et circumspecti simus adversus novitates disputationum, humanarum utique, non divinarum. Apostolorum solemnitatem hodie celebramus, Apostolum monentem audiamus: Profanas vocum novitates evita; multum enim proficiunt ad impietatem 26I Tim. VI, 20, et II Tim. II, 16 . Volumus autem vos sapientes quidem esse in bono, integros autem a malo 27Rom. XVI, 19 . Mortuus est Adam, sed serpens ille nondum est mortuus. Susurrat, et insibilare non cessat. Extremum illi supplicium reservatur: sed comites suae damnationis inquirit. Audiamus amicum sponsi, zelantem sponso non sibi: Zelo enim vos zelo Dei; aptavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Et timeo, inquit, ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a castitate, quae est in Christo. 28II Cor. XI, 2, 3 . Verba apostolica omnes audivimus, omnes observemus, omnes serpentis venena caveamus. Non enim possumus dicere, Non audivimus, non novimus, quando modo cantavimus, In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 29Psal. XVIII, 5 . Currentia verba in fines terrae venerunt ad nos: excepimus, conscripsimus, lectores instituimus. Non tacet lector, parturit disputator: quare non cessat insidiator?

Notes

  1. 26. I Tim. VI, 20, et II Tim. II, 16
  2. 27. Rom. XVI, 19
  3. 28. II Cor. XI, 2, 3
  4. 29. Psal. XVIII, 5