Verus pauper. Christus pauper et dives. Invenimus verum pauperem, invenimus pium humilem, non de se fidentem, pauperem verum, membrum pauperis qui propter nos pauper factus est, cum dives esset 12II Cor. VIII, 9. Vide divitem nostrum, qui propter nos pauper factus est, cum dives esset; vide illum divitem: Omnia peripsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Plus est aurum facere, quam habere. Dives es auro, argento, pecore, familia, fundis, fructibus; tibi ista creare non potuisti. Vide illum divitem: Omnia per ipsum facta sunt. Vide illum pauperem: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 13Joan. I, 3-14 . Quis digne cogitet divitias ejus? Quomodo faciat qui non fit, quomodo creet non creatus, formet non formatus, mutabilia manens, temporalia sempiternus? Quis digne cogitet divitias ejus?