Diaboli ejectio per virtutem Christi. In quo autem Dominus Christus ejiciat daemones, ne daemoniorum principem existiment, attendant quod sequitur. Et si ego, inquit, in Beelzebub ejicio daemones, filii vestri in quo ejiciunt? Ideo ipsi judices vestri erunt. Dixit hoc utique de discipulis suis, illius populi filiis: qui certe discipuli Domini nostri Jesu Christi bene sibi conscii fuerant, nihil se malarum artium a bono magistro didicisse, ut in principe daemoniorum ejicerent daemones Ideo, inquit, ipsi judices vestri erunt. Ipsi, inquit, ipsi ignobilia et contemptibilia hujus mundi, in quibus non artificiosa malignitas, sed sancta simplicitas meae virtutis apparet, ipsi testes mei, judices erunt vestri. Deinde subjungit: Si autem ego in Spiritu Dei ejicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei. Quid est hoc? Si ego, inquit, in Spiritu Dei daemones ejicio, nec aliter possunt et filii vestri ejicere, quibus non malignam doctrinam, sed fidem simplicem dedi; procul dubio pervenit in vos regnum Dei, quo subvertitur regnum diaboli, cum quo et vos subvertimini.