TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Paulum quoque mori noluisse ostenditur. Diximus ambos noluisse et ambos voluisse; ambos, si fieri posset, noluisse poenam, ambos tamen pariter coronam adamasse. Sed ostendamus et Paulum poenam noluisse. Petro enim testis factus est ipse Dominus: quia et te transfiguravit in se, quando dixit, Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Petro ergo attestatus est Dominus: Paulus autem ipse sibi. Ait enim quodam loco de mortali isto corpore, Ingemiscimus gravati: secundum illud Scripturae alio loco, Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem 22Sap. IX, 15 . Ergo ait, ingemiscimus gravati: sub sarcina scilicet corruptibilis corporis. Ingemiscimus gravati. Si ingemiscis, libenter pone sarcinam istam. Certe ingemiscere se dixit sub hoc onere, gravari sub sarcina hac corruptibilis corporis: vide utrum velit hoc onere spoliari, sub quo gravatur, sub quo ingemiscit. Non hoc sequitur: sed quid ait? In quo nolumus exspoliari. O vocem naturae, confessionem poenae! Grave corpus est, onerosum corpus est, corruptibile corpus est: gemitur sub illo, et non libenter deseritur, et non libenter deponitur. Nolumus, inquit, spoliari. Sic remansurus es gemens? Et si ingemiscis gravatus, quare spoliari non vis? Non, inquit. Vide quid sequitur: Nolumus spoliari, sed supervestiri. Sub terrena tunica gemo, ad coelestem festino: illam volo accipere, istam nolo ponere. In quo nolumus spoliari, sed supervestiri. Ergo, Paule, intelligam te, quid dicis? Fiet injuria tanto illi coelesti vestimento, ut veniat tibi super hos pannos mortalitatis et corruptionis, ut hoc sit inferius, illud superius; hoc interius, illud exterius? Absit, inquit: non sic dico. Nolo spoliari, sed supervestiri. Non tamen ut sub incorruptione lateat corruptio, sed ut absorbeatur mortale a vita. Bene exclamasti, qui Scripturas nosti. Sed ne aliquis ignarus Scripturarum verba mea putet subsecuta, Pauli sunt verba, omnia ista apostolica verba sunt: Ingemiscimus gravati, in quo nolumus spoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita 23II Cor. V, 4 . Bene tenes, quod alibi dicis de resurrectione corporis loquens: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptionem, tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Quod illo loco ait, ut absorbeatur mortale a vita; hoc isto loco, Absorpta est mors in victoriam. Nusquam mors: non infra, non supra; non intra, non extra. Absorpta est enim mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? dicetur morti in futura corporis resurrectione, et tali commutatione, ut absorbeatur mors in victoria. Cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, dicetur morti, Ubi est, mors, contentio tua? Ipsa contentio facit ut feraris quo non vis. Ubi est, mors, contentio tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis peccatum 24I Cor. XV, 53-56 .

Notes

  1. 22. Sap. IX, 15
  2. 23. II Cor. V, 4
  3. 24. I Cor. XV, 53-56