TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Verba illa Domini duobus modis intelligi possunt. Primo de passione non a Joanne subeunda, secundo de Joannis Evangelio non bene intelligendo nisi in futura felicitate. Quantum mihi Dominus donare dignatur, quantum mihi videtur (videtur autem et melius melioribus), sic puto istam solvi quaestionem duobus modis: aut de passione Petri dixit Dominus, quod dixit; aut de Evangelio Joannis. Quod est de passione: ut sit, Sequere me, patere pro me, patere quod ego. Crucifixus est enim Christus, crucifixus est et Petrus. Expertus est clavos, expertus est cruciatus. Joannes autem nihil eorum expertus est: hoc est, Sic eum volo manere, sine vulnere, sine cruciatu dormiat, et exspectet me. Tu me sequere, patere quod ego: sanguinem fudi pro te, funde pro me. Uno ergo isto modo exponi potest, quod dictum est, Sic eum volo manere, donec veniam: tu me sequere: Nolo ut ipse patiatur, tu patere. Secundum autem Evangelium Joannis, hoc mihi videtur intelligi: quoniam Petrus scripsit de Domino, scripserunt et alii; sed scriptura eorum magis circa humanitatem Domini est occupata. Dominus enim Christus et Deus est, et homo. Quid est homo? Anima et caro. Quid est ergo Christus? Verbum, anima et caro. Sed qualis anima? quia et pecora habent animas. Verbum, rationalis anima et caro; hoc totum Christus. Sed de divinitate Christi in litteris Petri aliquid: in Evangelio autem Joannis multum eminet. In principio erat Verbum, ipse dixit. Transcendit nubes, et transcendit sidera, transcendit Angelos, transcendit omnem creaturam, pervenit ad Verbum, per quod facta sunt omnia. « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt » 1Joan. I, 1-3. Quis videt, quis cogitat, quis digne suscipiat, quis digne pronuntiet? Tunc habet bene intelligi, quando venerit Christus. Sic eum volo manere, donec veniam. Exposui sicut potui: potest ipse melius in cordibus vestris.

Notes

  1. 1. Joan. I, 1-3