Crevit Ecclesia, crediderunt gentes, victi sunt terrae principes sub nomine Christi, ut essent victores in orbe terrarum. Positum est collum eorum sub jugo Christi. Persequebantur ante Christianos propter idola, persequuntur idola propter Christum. Omnes confugiunt ad auxilium Ecclesiae, in omni pressura, in omni tribulatione sua. Crevit illud granum sinapis, factum est majus super omnia olera: veniunt volatilia coeli, superbi saeculi, et requiescunt sub ramis ejus 1Matth. XIII, 31, 32. Unde haec tanta pulchritudo? De nescio qua radice surrexit: et ista pulchritudo in magna gloria est. Quaeramus radicem. Consputus est, humiliatus est, flagellatus est, crucifixus est, vulneratus est, contemptus est. Ecce hic species non est: sed in Ecclesia gloria radicis pollet. Ergo ipsum describit sponsum, illum contemptum, inhonoratum, abjectum. Sed modo videre habetis arborem, quae surrexit de ista radice, et implevit orbem terrarum. Radix in terra sitienti.