Dacianus saeviens in corpus mortuum. Vivere in corpore, et nihil ex ejus onere sentire, est sanum esse. Onus corporis in hac vita semper manet. Nam praeses ille Dacianus in corde nihil sentiebat, quando in nihil sentiens cadaver saeviebat? Quid enim jam faciebat nihil sentienti, qui potuit et a sentiente superari? Fecit tamen quidquid potuit, fecit iratus. Sed qui jam nihil in palam patiebatur, in occulto coronabatur. Tenebat enim sententiam Domini sui: qui cum vellet nos securos facere de his qui corpus occidunt, Nolite, inquit, timere eos qui corpus occidunt, et postea non habent quid faciant 10Matth. X, 28; Luc. XII, 4 . Quomodo postea non habent quid faciant, quando insanus ille de Vincentii corpore tanta fecit? Sed Vincentio quid fecit, qui etiam sentienti nihil fecit? Ergo non sic non sentire, ut non sentit lapis, ut non sentit arbor, ut non sentit cadaver; sed vivere in corpore, et nihil ex ejus onere sentire, hoc est sanum esse. Et tamen quantumlibet sit homo in hac vita sanus, sentit etiam sani corporis pondus. Aggravat animam etiam sanum corpus quod corrumpitur, id est, corruptibile. Aggravat animam, id est, non obtemperat animae ad nutum omnis voluntatis. Obtemperat in multis: movet manus ad operandum, pedes ad ambulandum, linguam ad loquendum, oculos ad videndum, ad sentiendas voces intendit auditum: in his omnibus corpus obsequitur. Mutandi loci cupiditas sentit onus, sentit pondus: non tanta facilitate movetur corpus ad perveniendum, quo desiderat. Desiderat aliquis amicum videre in corpore constitutus, in corpore constitutum; illum novit esse in loginquo, multae mansiones interjacent: animo jam praecessit, corpore quando pervenit, tunc sentit quale onus portet. Non potuit ad celeritatem praesumptam obedire voluntati pondus carnis: non potuit ea celeritate rapi, qua voluit, qua eam portat animus. Tardum et onerosum est.