TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Verbum Dei incomprehensibile in Evangelio revelatum. Evangelii Joannis principium, In principio erat Verbum. Sic coepit, hoc vidit, et transcendens universam creaturam, montes, aera, coelos, sidera, Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates, omnes Angelos, omnes Archangelos, transcendens omnia, in principio Verbum vidit, et bibit. Super omnem creaturan, vidit, de pectore Domini bibit. Ipse est enim Joannes evangelista sanctus, quem praecipue diligebat Jesus; ita ut super pectus ejus recumberet 1Joan. XIII, 23, 25. Ibi erat hoc secretum, ut inde biberetur, quod in Evangelio ructuaretur. Felices qui audiunt et intelligunt. Sequentis felicitatis sunt, qui et si non intelligunt, credunt. Quantum est enim hoc videre Dei Verbum, quis humanis explicet verbis?

Notes

  1. 1. Joan. XIII, 23, 25