Fides denegata superbis. Sapientes et prudentes. Parvuli. Stultus tenebrosus in corde. Audi ergo Dominum confitentem: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae. Quid confiteor? in quo te laudo? Haec enim confessio, ut dixi, laudem habet. Quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Quid est hoc, fratres? A contrario sensu intelligite. Abscondisti haec, inquit, a sapientibus et prudentibus: et non dixit, Revelasti ea stultis et imprudentibus: sed ait, Abscondisti quidem a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Sapientibus et prudentibus irridendis, arrogantibus falso grandibus, vere autem tumentibus, opposuit non insipientes, non imprudentes, sed parvulos. Qui sunt parvuli? Humiles. Ergo, Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus. Nomine sapientium et prudentium, superbos intelligi ipse exposuit, cum ait, Revelasti ea parvulis. Ergo Abscondisti non parvulis. Quid est, non parvulis? Non humilibus. Quid est, non humilibus, nisi superbis? O via Domini! aut non erat, aut latebat, ut revelaretur nobis. Unde Dominus exsultavit? Quia revelatum est parvulis. Debemus esse parvuli; nam si voluerimus esse magni, quasi sapientes et prudentes, non nobis illud revelatur. Qui sunt magni? Sapientes et prudentes. Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Habes remedium a contrario. Si dicendo te esse sapientem stultus factus es; dic te stultum, et sapiens eris. Sed dic: dic, et intus dic; quia sic est ut dicis. Si dicis, noli coram hominibus dicere, et coram Deo non dicere. Prorsus quod ad te ipsum pertinet, quod ad tua, tenebrosus es. Quid est enim aliud esse stultum, nisi esse tenebrosum in corde? Denique de illis sic ait, Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Antequam hoc dicerent, quid rursum? Et obscuratum est insipiens cor eorum 16Rom. I, 22, 21 . Dic quia tu tibi lumen non es. Ut multum, oculus es; lumen non es. Quid prodest patens et sanus oculus, si lumen desit? Ergo dic, a te tibi lumen non esse; et clama quod scriptum est, Tu illuminabis lucernam meam, Domine: lumine tuo, Domine, illuminabis tenebras meas 17Psal. XVII, 29 . Meae enim nihil nisi tenebrae: tu autem lumen fugans tenebras, illuminans me: non a me mihi lumen existens; sed lumen non participans, nisi in te.