TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Aedificatio in labore, dedicatio in laetitia. Itaque sicut hoc aedificium visibile factum est nobis corporaliter congregandis; ita illud aedificium, quod nos ipsi sumus, Deo spiritualiter habitaturo construitur. Templum enim Dei sanctum est, inquit Apostolus, quod estis vos. Sicut hoc terrenis molibus construimus, sic illud bene compositis moribus erigamus. Hoc enim nunc visitantibus nobis, illud in fine saeculi Domino veniente dedicabitur, quando corruptibile hoc nostrum inducet incorruptionem, et mortale hoc nostrum induet immortalitatem 6I Cor. XV, 53: quia corpus humilitatis nostrae conformabit corpori gloriae suae 7Philipp. III, 21. Videte enim quid dicat in Psalmo dedicationis: Convertisti luctum meum in gaudium mihi; conscidisti saccum meum et accinxisti me laetitia: ut cantet tibi gloria mea, et non compungar 8Psal. XXIX, 12, 13 . Cum enim aedificamur, gemit ei humilitas nostra; cum autem dedicabimur, cantabit ei gloria nostra: quia in aedificatione labor est, in dedicatione laetitia. Dum caeduntur de montibus lapides, et ligna de silvis, dum formantur, dolantur, coaptantur; labor et cura est: cum autem perfecti aedificii dedicatio celebratur, gaudium et securitas laboribus curisque succedunt. Sic etiam aedificatio spiritualis, cujus habitator Deus, non ad tempus, sed in aeternum erit; dum ex infideli vita homines segregantur ad fidem, dum quidquid in eis non bonum atque perversum est, amputatur et caeditur, dum fiunt aptae, pacificae piaeque juncturae; quantae tentationes timentur, quantae tribulationes sustinentur? Cum vero advenerit dies dedicationis domus aeternae, cum dicetur nobis, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi 9Matth. XXV, 34 ; quae illa exsultatio, quae securitas erit? Cantabit claritas, nec compungetur infirmitas. Cum ostendet se ipsum nobis qui nos dilexit, et tradidit se ipsum pro nobis; et qui apparuit hominibus quod est factus in matre, apparebit eis Deus factor quod erat in Patre: cum ingredietur perfectam et ornatam, unitate stabilitam, immortalitate vestitam aeternus ipse habitator domum suam; implebit omnia, fulgebit in omnibus, ut sit Deus omnia in omnibus 10I Cor. XV, 28 .

Notes

  1. 6. I Cor. XV, 53
  2. 7. Philipp. III, 21
  3. 8. Psal. XXIX, 12, 13
  4. 9. Matth. XXV, 34
  5. 10. I Cor. XV, 28