Dies Sacramentis Infantium deputati. Infantibus exempla probitatis praebeant alii fideles. Post laborem noctis praeteritae, quoniam etsi spiritus promptus est, caro tamen infirma, diu vos tenere sermone non debeo, et tamen sermonem vobis debeo. Dies istos, quibus post passionem Domini nostri Deo cantamus Alleluia, festos habemus in laetitia usque ad Pentecosten, quando missus est de coelo promissus Spiritus sanctus. Ex his diebus, septem vel octo qui nunc aguntur, Sacramentis Infantium deputantur. Qui paulo ante vocabantur Competentes, modo vocantur Infantes. Competentes dicebantur, quoniam materna viscera, ut nascerentur, petendo pulsabant: Infantes dicuntur, quia modo nati sunt Christo, qui prius nati fuerant saeculo. In illis est novata, quae in vobis debet esse firmata: et qui jam fideles estis, non eis exempla, quibus pereant, sed quibus proficiant praebeatis. Intendunt enim vos modo nati, quomodo vivatis olim nati. Hoc faciunt qui etiam secundum Adam nascuntur: prius parvuli sunt; post mores majorum cum sentire coeperint, quid imitentur attendunt. Et quoniam quo duxerit major, sequitur minor; optandum est ut bona via major eat, ne sequendo major et minor pereant. Itaque vos, fratres, qui jam quodam modo per aetatem regenerationis parentes estis, alloquor vos, ac exhortor, ut ita vivatis, ut cum eis qui vos imitantur, gaudeatis, non pereatis. Attendit modo natus nescio quem fidelem ebriosum; timeo ne dicat sibi: Quare ille fidelis est, et tantum bibit? Attendit nescio quem feneratorem, tristem datorem, truculentum exactorem, et dicit sibi: Faciam et ego, Respondetur ei: Jam fidelis es, noli facere; baptizatus es, renatus es, mutata est spes, mutentur mores. Et ille; Quare ille et ille fideles sunt? Nolo dicere alia; quis enim commemoret omnia? Ideo, fratres mei, quando male vivitis, qui jam fideles estis, et de vobis et de istis malam rationem Deo reddetis.