Id nunc agit in Ecclesia, quod olim in paradiso. Contra Arianos, quomodo Pater Filio major. Filium Patri esse aequalem in forma Dei, minorem in forma servi. Intendite, fratres. Quod gestum est in illo paradiso, hoc geritur in Ecclesia. Nemo nos seducat ab isto paradiso. Sufficiat quod illinc lapsi sumus, vel experti corrigamur. Ipse est serpens, qui semper suggerit iniquitatem et impietatem. Ipse aliquando promittit impunitatem, quemadmodum et ibi promisit, dicens: Numquid morte moriemini 10Gen. III, 4 ? Ipse talia suggerit, ut modo male vivant Christiani. Numquid omnes, inquit perditurus est Deus? numquid omnes damnaturus est Deus? Ille dicit, Damnabo: ignoscam eis qui se mutaverint; mutent facta sua, muto minas meas. Ipse est ergo qui murmurat, et mussitat, et dicit: Ecce ubi scriptum est, Pater major me est 11Joan. XIV, 28 ; et tu dicis aequalem Patri? Accipio quod dicis: sed utrumque accipio, quia utrumque lego. Quare tu unum accipis, et unum non vis? Nam mecum utrumque legisti. Ecce Pater major me est; accipio, non a te, sed ab Evangelio: et tu esse Filium aequalem Deo Patri, accipe ab Apostolo. Conjunge utrumque, utrumque concordet: quia qui locutus est per Joannem in Evangelio, ipse locutus est per Paulum in Epistola. Non potest ipse secum discordare: sed tu concordiam Scripturarum non vis intelligere, cum amas ipse litigare. Sed ex Evangelio, inquit, probo: Pater major me est. Et ego ex Evangelio probo: Ego et Pater unum sumus 12Joan. X, 30 . Quomodo utrumque verum est? Quomodo nos docet Apostolus, Ego et Pater unum sumus? Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Audi, Pater major me est: sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Ecce ego ostendo quare major est: tu ostende in quo aequalis non est. Utrumque enim legimus. Minor est Patre, in quantum filius hominis est: aequalis Patri, in quantum Filius Dei; quia Deus erat Verbum. Mediator, Deus et homo: Deus aequalis Patri, homo minor Patre. Est ergo et aequalis et minor: aequalis in forma Dei, minor in forma servi. Tu ergo dic, unde aequalis et minor? Numquid alia parte aequalis, et alia parte minor? Ecce excepta susceptione carnis, ostende mihi aequalem et minorem. Unde demonstraturus es, volo videre.