Spiritus arrha potius quam pignus. Qualis res est, si pignus tale est? Nec pignus, sed arrha dicenda est. Pignus enim quando ponitur, cum fuerit res ipsa reddita pignus aufertur. Arrha autem de ipsa re datur, quae danda promittitur; ut res quando redditur, impleatur quod datum est, non mutetur. Unusquisque ergo attendat cor suum, utrum ex intimis cordis medullis et sincera charitate dicat, Pater. Non modo quaeritur quanta sit ipsa charitas, utrum magna, an parva, an mediocris: utrum vel sit, quaero. Si nata est, latendo crescit, crescendo perficietur, perfecta permanebit. Non enim perfecta vergit in senium, et a senectute veniet ad mortem: ad hoc perficietur, ut aeterna permaneat. Vide enim quid sequitur. Clamamus, Abba, Pater. Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quia sumus filii Dei. Non spiritus noster reddit testimonium spiritui nostro, quia sumus filii Dei: sed Spiritus Dei, arrha reddit testimonium pro ea re quae nobis promissa est. Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quia sumus filii Dei.