TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Caecitas Judaeorum quomodo Christi adventu aucta est. Magnus terror! Ut qui non vident, videant: bene. Salvatoris officium est, professio medicinae est, Ut qui non vident, videant. Quid est, Domine, quod addidisti, Ut qui vident, caeci fiant? Si intelligamus, verissimum et rectissimum est. Quid est tamen, qui vident? Judaei sunt. Ergo vident? Secundum verba sua vident: secundum veritatem non vident. Quid est ergo, vident? Videre se putant, videre se credunt. Videre enim se credebant, quando contra Christum Legem defendebant. Nos scimus: ergo vident. Quid est, Nos scimus, nisi, nos videmus? Quid est, quia homo iste non est a Deo, quia sic solvit sabbatum? Videntes sunt: quod Lex dicebat, legebant. Praeceptum est enim ut lapidaretur qui solveret sabbatum 5Num. XV, 36. Ideo istum dicebant non esse a Deo: sed videntes caeci erant, quia in judicium venit in mundum ille judex futurus vivorum et mortuorum. Quare venit? Ut qui non vident, videant: qui se non videre confitentur, illuminentur. Et qui vident, caeci fiant: id est, qui caecitatem suam non confitentur, gravius obdurentur. Denique impletum est, Qui vident, caeci fiant: Legis defensores, Legis tractatores, Legis doctores, Legis intellectores auctorem Legis crucifixerunt. O caecitas! ipsa est quae ex parte Israel facta est. Ut crucifigeretur Christus, et plenitudo Gentium intraret, caecitas ex parte Israel facta est. Quid est, Ut qui non vident, videant? Ut plenitudo Gentium intraret, caecitas ex parte Israel facta est 6Rom. XI, 25 . Totus orbis caecus jacebat: sed venit ille, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant. Ignoratus est a Judaeis, crucifixus est a Judaeis: de sanguine suo collyrium fecit caecis. Duriores facti, caeci facti qui se jactabant videre lucem, crucifixerunt lucem. Quanta caecitas! Lucem occiderunt: sed crucifixa lux caecos illuminavit.

Notes

  1. 5. Num. XV, 36
  2. 6. Rom. XI, 25