Contemptus mundi. Sed tenet mundus, illecebrae circumquaque blandiuntur; delectat pecuniae magnitudo, delectat honoris fulgor, delectat potentiae terror: delectant ista; sed audiatur Apostolus: Nihil intulimus in hunc mundum, sed nec auferre quid possumus. Honor te debet quaerere, non tu ipsum. Debes enim in loco humiliori discumbere, ut qui te invitavit, faciat te ad honoratiorem locum ascendere 1Luc. XIV, 10. Si autem noluerit, ubi recumbis, manduca: quia nihil intulisti in hunc mundum. Parum est tibi quia de alieno manducas? Discumbe ubicumque, et manduca. Dicturus es, De meo. Audi Apostolum: Nihil intulimus in hunc mundum. Ad mundum venisti, plenam mensam invenisti. Sed Domini est terra et plenitudo ejus 2Psal. XXIII, 1.