Martyrum securitas sub praesidio Dei. Omnium quidem bonorum fidelium Christianorum, maxime tamen gloriosorum martyrum est vox ista: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Fremebat mundus adversus eos, populi meditabantur inania, principes conveniebant in unum 1Psal. II, 1, 2: excogitabantur novi cruciatus, et poenas incredibiles inveniebat ingeniosa crudelitas. Obruebantur opprobriis, falsis arguebantur criminibus, custodiis intolerabilibus includebantur, ungulis exarabantur, ferro perimebantur, bestiis subrigebantur, ignibus cremabantur, et dicebant martyres Christi: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Totus mundus contra vos, et dicitis: Quis contra nos? Respondent tibi: Et quis est totus mundus, quando pro eo nos morimur, per quem factus est mundus? Dicant, dicant, audiamus, simul dicamus: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Saevire possunt, maledicere possunt, calumniari possunt, falsis opprobriis agitare possunt, postremo possunt corpus non solum perimere, sed etiam laniare; et quid facient? Ecce enim Deus auxiliator mihi est, et Dominus susceptor est animae meae 2Psal. LIII, 6 . Dic mihi, beate martyr: corpus tuum laniatur, et tu dicis, Nihil ad me pertinet? Etiam dixi. Quare? dic nobis quare. Quia Dominus susceptor est animae meae. Corpus meum per animam meam restauratur. Capillus meus non perit, et caput perit? Pilus meus non perit. Sed a canibus corpus tuum laceratur. Et quid ad me? Etsi a canibus corpus meum laceratur, sed a Domino suscitatur. Mundus interfector est corporis mei, sed Dominus susceptor est animae meae. Et quid mihi obest, cum sit Dominus susceptor animae meae, quod mundus interfector est corporis mei? Quid perdidi? quid amisi? Quando Dominus susceptor est animae meae, erit et restitutor corporis mei. Quid mihi deerit, si membra mea dilaceret inimicus, quando capillos meos dinumerat Deus? Exhortans martyres suos Christus, ne ab inimicis persecutoribus aliquid formidarent, Capilli, inquit, vestri omnes numerati sunt 3Luc. XII, 7 . Timebo ergo de damno membrorum, quando securitatem accepi de numero capillorum? Ergo dicamus, dicamus ex fide, dicamus in spe, dicamus flagrantissima charitate: Si Deus pro nobis, quis contra nos?