Quid significet virga: quid serpens. Nos ea quae significant, quantum Deus adjuvat, tendamus edicere. Virga regnum significat; serpens, mortalitatem. A serpente enim homini mors propinata est. Ipsam mortem Dominus dignatus est assumere. Virga ergo veniens in terram, serpentis speciem habuit; quia regnum Dei, quod est Christus Jesus, venit ad terram. Mortalitate indutus est, quam infixit in cruce. Novit autem Sanctitas vestra quia quando populus ille in eremo cervicatus et superbus murmurasset adversus Deum, coepit morderi a serpentibus, et ipsis morsibus cadere. Misericordia sua dedit Deus remedium, quod remedium praesentem quidem sanitatem afferebat, sed futuram sapientiam praedicabat. Ait Moysi: Suspende serpentem aeneum in media eremo in ligno, et dic populo, Quicumque fuerit percussus, serpentem istum intueatur. Et percussi homines intuebantur serpentem, et sanabantur 6Num. XXI, 8, 9 . Et attestatur Dominus in Evangelio tali signo. Nam cum Nicodemo loqueretur, ait: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis; ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam 7Joan. III, 14 et 15 . Sed hoc est, quicumque percussus fuerit a serpentibus peccatorum, Christum intueatur, et habebit sanitatem in remissionem peccatorum.