Baptizati dies ex tenebris facti. Recolite primam mundi conditionem. « Tenebrae erant super abyssum, et Spiritus Dei superferebatur super aquam. Et dixit Deus, Fiat lux: et facta est lux. Et divisit Deus lucem a tenebris; et lucem vocavit diem, tenebras autem vocavit noctem » 5Gen. I, 2-5. Cogitate tenebras istorum, antequam venirent ad remissionem peccatorum. Tenebrae ergo erant super abyssum, antequam ista fuissent dimissa peccata. Sed Spiritus Dei superferebatur super aquas: descenderunt isti in aquam, super aquas ferebatur Spiritus Dei, pulsae sunt tenebrae peccatorum. Iste est dies quem fecit Dominus. Huic diei Apostolus dicit: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 6Ephes. V, 8 . Numquid dixit, Fuistis tenebrae in Domino? Tenebrae in vobis; lux in Domino Vocavit autem Deus lucem diem: quia ipsius gratia fit quod fit. Illi per se ipsos tenebrae esse potuerunt: lux fieri, nisi Dominus fecisset, non potuerunt. Quia iste est dies quem fecit Dominus: non ipse dies, sed Dominus.