Animalia Judaeis prohibita, signa sunt. Fissa ungula. Ruminatio. Unde data est licentia Christianis, quae Judaeis non est data. Omnia enim animalia quae Judaeis prohibita sunt manducare, signa sunt rerum, et sicut dictum est, umbrae futurorum. Sicut illa circumcisio significat circumcisionem cordis, quam illi in carne gestabant, et in corde repudiabant: sic et epulae illae praecepta mysteriorum sunt, et signa futurorum. Veluti quod scriptum est eis, ut quae sunt ruminantia et fissa ungula, ipsa manducent; quibus autem vel utrumque vel unum horum defuerit, non manducent 4Deut. XIV: homines quidam significantur, non pertinentes ad societatem sanctorum. Fissa enim ungula ad mores, ruminatio vero ad sapientiam pertinet. Quare ad mores fissa ungula? Quia difficile labitur. Lapsus enim peccati signum est. Ruminatio autem ad sapientiae doctrinam quomodo pertinet? Quia dixit Scriptura, Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis, vir autem stultus glutit illum 5Prov. XXI, 20, sec. LXX . Qui ergo audit, et negligentia fit obliviosus, quasi glutit quod audivit; ut jam in ore non sapiat, auditionem ipsam oblivione sepeliens. Qui autem in lege Domini meditatur die et nocte, tanquam ruminat, et in quodam quasi palato cordis verbi sapore delectatur. Hoc ergo quod praeceptum est Judaeis, significat quod ad Ecclesiam, id est, ad corpus Christi, ad gratiam societatemque sanctorum non pertinent illi, qui aut negligentes auditores sunt, aut malos mores habent, aut in utroque vitio reprehenduntur.