TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dies boni frustra hic quaeruntur. Diu vivere, quid. Habentes autem ista praecepta et promissa, quid quaerimus in terra dies bonos, ubi eos invenire non possumus? Scio enim quia eos quaeritis, quando aut aegrotatis, aut in tribulationibus estis, quae abundant in isto saeculo. Quoniam quando aetas vergit ad finem, et senex plenus est querelis, et nullis gaudiis. Inter omnes tribulationes, quibus conteritur genus humanum, non quaerunt homines nisi dies bonos, et vitam volunt longam, quam hic habere non possunt. Quia et longa hominis vita tanta brevitate constringitur ad universi saeculi illius latitudinem, quasi una gutta ad universum mare comparetur. Quid ergo est vita hominis, etiam illa quae longa dicitur? Longam vitam dicunt, quae in saeculo isto brevis est: et, sicut dixi, abundant gemitus usque ad decrepitam senectutem. Hoc totum modicum et breve est: et tamen quomodo quaeritur ab hominibus? Quanta diligentia, quanto labore, quanta cura, quanta vigilantia, quanto opere quaerunt homines ut diu hic vivant et senescant? Ipsum autem diu vivere quid est, nisi ad finem currere? Habuisti hesternum diem, habere vis et crastinum diem. Sed cum iste transierit et crastinus, minus illum habes. Ideo optas ut lucescat dies, ut propinquet tibi quo tu non vis pervenire. Exhibes aliquam solemnitatem amicis tuis, audis ibi a bene optantibus dici tibi, Multos annos vivas: vis ut veniat quod illi dixerunt. Quid? Ut veniant anni et anni, et non vis veniat finis annorum? Studia tua contraria sunt: ambulare vis, et pervenire non vis.