Jurans ab alio provocatus non sic peccat, quomodo iste alius. Si quis autem provocaverit te ad jurationem, ut forte sic sibi existimet satisfieri posse, si juraveris de illa re quam putat te commisisse aut fecisse, et forsitan non fecisti; ne remaneat in illo mala suspicio, si juraveris tu, non sic peccas quomodo ille qui te provocavit: quia dixit Dominus Jesus, Sit in ore vestro, Est, est; Non, non. Si quid amplius est, a malo est 3Matth. V, 37 . Loquebatur autem de juratione, ubi nos intelligere voluit ipsam jurationem a malo esse. Si ab alio provocatus fueris, ab ipsius malo erit quod juras, non a tuo. Et hoc est prope a malo communi generis humani, quoniam corda nostra videre non possumus. Nam si corda nostra videremus, cui juraremus? Quando a nobis exigeretur juratio, quando videretur oculis proximi ipsa cogitatio?