TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Error de sidereis fatis. Magos sane ad ipsum proprie locum, ubi Deus Verbum infans erat, illa stella perduxit. Hic jam erubescat stultitia sacrilega, et quaedam, ut sic dicam, indocta doctrina, quae ideo putat Christum sub stellarum decreto esse natum, quia scriptum est in Evangelio, quando natus est, stellam ejus Magos in Oriente vidisse. Quod verum non esset, nec si homines sub decreto ejusmodi nascerentur: quia non sicut Dei Filius propria voluntate, sed naturae mortalis conditione nascuntur. Nunc autem tantum abhorret a vero, sub stellato fato natum esse Christum, ut nullum hominum ita nasci credat quisquis recte credit in Christum. Sed de genituris hominum vani homines loquantur quod insipienter opinantur, negent voluntatem qua peccant, confingant necessitatem qua peccata defendant; perditos mores, per quos in terra ab hominibus detestantur, in coelo etiam figere conentur, et a sideribus manare mentiantur: videat tamen unusquisque eorum quemadmodum non vitam, sed familiam suam qualicumque potestate regendam putet; quandoquidem ista sentiendo servos suos in domo peccantes verberare non sinitur, nisi prius deos suos in coelo radiantes blasphemare cogatur. Christum tamen isti nec secundum suas vanissimas conjecturas, et non sane fatidicos, sed plane falsidicos libros, possunt ideo putare sub stellarum decreto esse natum, quia eo nato stellam Magi in Oriente viderunt. Hinc enim potius Christus non sub dominatu ejus, sed Dominus ejus apparuit: quia illa non in coelo sidereas vias tenuit, sed hominibus quaerentibus Christum viam usque ad locum, in quo natus fuerat, demonstravit. Unde non ipsa Christum fecit mirabiliter vivere, sed ipsam fecit Christus mirabiliter apparere: nec ipsa Christi mirabilia decrevit, sed ipsam Christus inter sua mirabilia demonstravit. Ipse enim natus ex matre, de coelo terrae novum sidus ostendit, qui natus ex Patre coelum terramque formavit. Eo nascente lux nova est in stella revelata, quo moriente lux antiqua est in sole velata. Eo nascente superi novo honore claruerunt, quo moriente inferi novo timore tremuerunt, quo resurgente discipuli novo amore exarserunt, quo ascendente coeli novo obsequio patuerunt. Celebremus ergo devota solemnitate et hunc diem, quo cognitum Christum Magi ex Gentibus adoraverunt 6Matth. II, 1-11; sicut celebravimus illum diem, quo natum Christum pastores ex Judaea viderunt 7Luc. II, 8-20. Ipse enim Dominus Deus noster elegit Apostolos ex Judaea pastores, per quos congregaret salvandos etiam ex Gentibus peccatores.

Notes

  1. 6. Matth. II, 1-11
  2. 7. Luc. II, 8-20