Audire verbum Dei tutius est quam praedicare. Oportet nos exhortari vos, ut non sitis auditores tantum verbi, sed etiam factores. Quod ergo saepe vobis loquimur, quis non, parum advertens necessitatem nostram, judicat nos, cum legit, Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum? Ecce studium vestrum nos non permittit istam servare sententiam. Debetis ergo orare, sublevare, quem cogitis periclitari. Verumtamen, fratres mei, dicam vobis, quod volo credatis; quia hoc in corde meo non videtis. Ego qui vobis assidue loquor, jubente domno et fratre meo episcopo vestro, et exigentibus vobis, tunc solidum gaudeo, dum audio. Gaudium, inquam, meum tunc solidum est, quando audio, non quando praedico. Tunc enim securus delector. Voluptas illa non habet inflationem. Non ibi formidatur praecipitium elationis, ubi est petra solidae veritatis. Et ut sciatis ita esse, audite ubi dictum est, Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam. Ibi gaudeo, ubi audio. Deinde secutus adjunxit, Exsultabunt ossa humiliata 1Psal. L, 10 . Ubi audimus ergo, humiles sumus: ubi autem praedicamus, et si non elatione periclitamur, certe vel frenamur. Et si non extollor, periclitor ne extollar. Ubi autem audio, sine fraudatore fruor, sine teste delector. Noverat hoc gaudium etiam amicus ille sponsi, qui dicebat: Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi stat, et audit eum. Et ideo stat, quia audit eum. Quia et primus homo audiendo Deum stetit, audiendo serpentem cecidit. Ergo amicus sponsi stat, et audit eum: et gaudio, inquit, gaudet propter vocem sponsi 2Joan. III, 29 . Non propter vocem suam, sed propter vocem sponsi. Vocem tamen sponsi quam intus audiebat, foras populis non claudebat.