Figurae nostrae in iis quae Israelitis contigerunt. Petra, figura Christus. Transitus maris Rubri, Baptismus. Manna Christi panis coelestis figura. Quomodo cibum et potum spiritualem eumdem nobiscum sumpserunt Israelitae. Petra virga percussa. Exemplum etiam in primo illo populo exhibitum unusquisque fideliter recordetur. Ait enim Apostolus: Omnia haec figurae nostrae fuerunt: cum de rebus talibus loqueretur. Quid enim dixerat? Nolo enim vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt; et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari; et omnes eumdem cibum spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Bibebant enim de spirituali sequente petra. Petra autem erat Christus 4I Cor. X, 1-4 . Has figuras nostras fuisse ille dixit, cui nemo fidelis unquam contradixit. Et cum multa enumeraret, unam rem solam solvit, quia dixit, Petra autem erat Christus. Solvendo unum aliquid, caetera proposuit inquirenda: sed ne recedens a Christo in quisitor erraret, ut firmus quaerat, in petra fundatus; Petra, inquit, erat Christus. Dixit illas figuras nostras fuisse, et obscura erant omnia. Quis evolveret involucra ista figurarum? quis aperiret? quis discutere auderet? In quibusdam quasi dumetis densissimis et crassa umbra lumen accendit: Petra, inquit, erat Christus. Jam ergo lumine illato, quaeramus quid caetera significent; quid sibi velint, mare, nubes, manna. Haec enim non exposuit, sed petra quid esset ostendit. Per mare transitus, Baptismus est. Sed quia baptismus, id est, salutis aqua non est salutis, nisi Christi nomine consecrata, qui pro nobis sanguinem fudit, cruce ipsius aqua signatur. Hoc ut significaret ille baptismus, mare Rubrum fuit. Manna de coelo aperte ab ipso Domino exponitur. Patres vestri manducaverunt, inquit, manna in eremo, et mortui sunt. Quando enim viverent, cum figura praenuntiare vitam posset, vita esse non posset? Manducaverunt, inquit, manna, et mortui sunt; id est, manna quod manducaverunt non illos potuit de morte liberare: non quia ipsum manna mors eis fuit, sed quia eos a morte non liberavit. Ille enim liberaturus erat a morte, qui per manna figurabatur. De coelo certe manna veniebat, attendite quem figurabat: Ego sum, inquit, panis vivus, qui de coelo descendi 5Joan. VI, 49, 51 . Sicut studiosi autem et bene vigilantes verba dominica attendite, ut proficiatis et legere et audire noveritis. Eumdem, inquit, cibum spiritualem manducaverunt. Quid est, eumdem, nisi quia eum quem etiam nos? Video aliquantum esse ad promendum explicandumque difficile quod dicere institui: sed adjuvabor benevolentia vestra, haec mihi a Domino impetret facultatem. Eumdem, inquit, cibum spiritualem manducaverunt. Suffecerat ut diceret, Cibum spiritualem manducaverunt. Eumdem, inquit. Eumdem non invenio quomodo intelligam, nisi eum quem manducamus et nos. Quid ergo, ait aliquis, hoc erat manna illud, quod ego nunc accipio? Ergo nihil modo venit, si ante jam fuit. Ergo evacuatum est scandalum crucis. Quomodo ergo eumdem, nisi quia addidit spiritualem? Nam qui manna illud sic acceperunt, ut tantummodo indigentiae suae corporali satisfieri putarent, et ventrem suum pasci, non mentem; nihil magnum manducaverunt, factum satis est eorum indigentiae. Alios Deus pavit, aliis aliquid nuntiavit. Hi tales cibum corporalem manducaverunt, non cibum spiritualem. Quos ergo dicit patres nostros cibum spiritualem eumdem manducavisse? Quos putamus, fratres, nisi qui vere patres nostri fuerunt? imo patres nostri non fuerunt, sed sunt. Omnes enim illi vivunt. Sic enim quibusdam illis infidelibus dicit Dominus, Patres vestri manducaverunt manna in eremo, et mortui sunt. Quid est enim, Patres vestri; nisi, quos infidelitate imitamini, quorum vias non credendo et Deo resistendo sectamini? Secundum quem intellectum quibusdam dicit, Vos a patre diabolo estis 6Joan. VIII, 44 . Neque enim diabolus aliquem hominem vel potentia creavit, vel generando procreavit: et tamen dicitur pater impiorum, non propter generationem, sed propter imitationem. Sicut e contra de bonis dicitur, Ergo semen Abrahae estis 7Galat. III, 29 : cum loquatur Gentibus, quae stirpem carnis ex Abrahae genere non ducebant. Filii enim erant, non nascendo, sed imitando. Abrogatur autem et alienatur a perfidis pater Abraham, quando eis Dominus dicit, Si filii Abrahae essetis, opera Abrahae faceretis 8Joan. VIII, 39 . Et ut malae arbores de Abrahae paternitate gloriantes eradicarentur, filii Abrahae de lapidibus promittuntur 9Matth. III, 9. Sicut ergo hoc loco dicit, Patres vestri manducaverunt manna in eremo, et mortui sunt: non enim intellexerunt quod manducaverunt; itaque non intelligentes, cibum nonnisi corporalem acceperunt: sic et Apostolus dicit, patres nostros, non patres infidelium, non patres impiorum, manducantes et morientes; sed patres nostros, patres fidelium, spiritualem cibum manducasse, et ideo eumdem. Patres nostri, inquit, eumdem cibum spiritualem manducaverunt, et eumdem potum spiritualem biberunt. Erant enim ibi qui quod manducabant, intelligebant: erant ibi quibus plus Christus in corde, quam manna in ore sapiebat. Quid de aliis loquamur? Inde erat primitus ipse Moyses famulus Dei, fidelis in tota domo ejus 10Hebr. III, 2, sciens quid dispensaret, et quia illo tempore ita dispensari deberent clausa praesentium, aperta futurorum. Breviter ergo dixerim: quicumque in manna Christum intellexerunt, eumdem quem nos cibum spiritualem manducaverunt; quicumque autem de manna solam saturitatem quaesierunt, patres infidelium manducaverunt, et mortui sunt. Sic etiam eumdem potum: Petra enim Christus. Eumdem ergo potum quem nos, sed spiritualem; id est, qui fide capiebatur, non qui corpore hauriebatur. Audistis eumdem potum, Petra erat Christus: non enim alter Christus tunc, alter nunc. Altera quidem illa petra 11Exod. XVII, 6, alter lapis quem sibi posuit ad caput Jacob 12Gen. XXVIII, 11; alter agnus occisus ut manducaretur Pascha 13Exod. XII, alter aries haerens in vepribus immolandus, quando filio suo pepercit Abraham jussus, quem jussus obtulerat (Gen, XXII, 13) : altera ovis et altera ovis, alter lapis et alter lapis, idem tamen Christus; ideo eumdem cibum, ideo eumdem potum. Denique percussa est ipsa petra ligno, ut aqua deflueret: virga enim percussa est 14Exod. XVII, 5 et 6. Quare ligno, non ferro, nisi quia crux ad Christum accessit, ut nobis gratiam propinaret? Eumdem ergo cibum, eumdem potum, sed intelligentibus et credentibus. Non intelligentibus autem, illud solum manna, illa sola aqua; ille cibus esurienti, potus iste sitienti; nec ille, nec iste credenti: credenti autem idem qui nunc. Tunc enim Christus venturus, modo Christus venit. Venturus et venit, diversa verba sunt, sed idem Christus.
Notes
- 4. I Cor. X, 1-4
- 5. Joan. VI, 49, 51
- 6. Joan. VIII, 44
- 7. Galat. III, 29
- 8. Joan. VIII, 39
- 9. Matth. III, 9
- 10. Hebr. III, 2
- 11. Exod. XVII, 6
- 12. Gen. XXVIII, 11
- 13. Exod. XII
- 14. Exod. XVII, 5 et 6