Charitas divina amorem illicitum meretricis non compatitur. Prorsus, prorsus obsecro vos, fratres mei: ecce ponamus, quod non est, promisisse Deum talibus impunitatem, et dixisse, Qui talia fecerint, miserebor eorum, non eos damnabo. Faciamus hoc dixisse Deum. Etiam promissa impunitate tollit quisque membra Christi, et facit jam membra meretricis? Non facit, si est ibi tertia divina dilectio. Etenim tres dilectiones commemoravi: de tribus me, quod Dominus daret, dicturum esse promisi; de licita humana, de illicita humana, de illa excellenti atque divina. Interrogemus divinam charitatem, et ponamus ante illam duas humanas charitates, et dicamus ei: Ecce licita charitas humana, qua uxor diligitur, et filiae aliaeque necessitudines saeculares: ecce alia illicita, qua diligitur meretrix, qua diligitur ancilla aliena, qua diligitur aliena filia non petita, non promissa, qua diligitur uxor aliena. Duae ante te sunt charitates; cum qua istarum vis manere? Qui eligit manere cum illa humana licita, cum illa humana illicita non manet. Nemo sibi dicat, Ambas habeo. Si ambas habes admittendo ad te dilectionem meretricis, injuriam facis tanquam matronae, quae ibi habitat, divinae charitati. Puto enim, quia si homo conjugatus sis, et diligas meretricem, non mittis meretricem in domum tuam, ut habitet cum matrona tua. Non usque adeo progrederis. Tenebras quaeris, latebras quaeris, turpitudinem non profiteris. Sed et qui non habent uxores, et sunt meretricum quasi licentius amatores (ideo dixi, Quasi, quia et ipsi damnantur, si jam sunt fideles); puto quia et adolescens nondum habens uxorem, si diligat meretricem, non eam facit habitare cum sorore sua, non eam facit habitare cum matre sua, ne injuriam faciat humanae pudicitiae, ne offendat decus sanguinis sui. Si ergo non facis habitare meretricem, quam diligis, cum matre tua, cum sorore tua, ne, sicut dixi, offendas decus sanguinis tui; facis habitare in corde tuo dilectionem meretricis cum dilectione Dei, et offendis decus sanguinis Christi?