Adventus Christi ad judicium praenuntiatus. Tunc ergo posteaquam id quod videbant ascendere mirabantur, sursum tamen ire gaudebant; capitis enim praecessio, spes membrorum est; audierunt et angelicam vocem, Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Jesus sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum 1Act. I, 2-11 . Quid est, sic veniet? In ea forma veniet: ut impleatur quod scriptum est, Videbunt in quem pupugerunt 2Zach. XII, 10; Joan. XIX, 37 . Sic veniet. Ad homines veniet, homo veniet; sed Deus homo veniet. Veniet verus homo et Deus, ut faciat homines deos. Ascendit judex coeli, sonuit praeco coeli. Bonam causam habeamus, ut futurum judicium non timeamus. Ascendit enim: viderunt qui nobis nuntiaverunt. Qui non viderunt, crediderunt: alii non credentes irriserunt. Non enim omnium est fides 3II Thess. III, 2 . Et quia non omnium est fides, et novit Dominus qui sunt ejus 4II Tim. II, 19 , quid disceptamus quod ascendit in coelum Deus? Miremur potius quia descendit in infernum Deus. Mortem Christi miremur, resurrectionem vero laudemus potius quam miremur. Perditio nostra, peccatum nostrum: sanguis Christi, pretium nostrum. Resurrectio Christi, spes nostra: adventus Christi, res nostra. Ille ergo qui est ad dexteram Patris, exspectandus est donec veniat. Dicat anima nostra sitiens illi: Quando veniet? et, Sitivit anima mea ad Deum vivum 5Psal. XLI, 3 . Quando veniet? Veniet: sed quando veniet? Optas ut veniat: utinam paratum te inveniat.
Sermones
Notes
- 1. Act. I, 2-11
- 2. Zach. XII, 10; Joan. XIX, 37
- 3. II Thess. III, 2
- 4. II Tim. II, 19
- 5. Psal. XLI, 3