Eleemosynarum mensura et merces. Fenus trajectitium facere quid. Equidem et hinc securos nos facit Apostolus, qui dixit: Prout quisque habet, non ut aliis sit refectio , vobis angustia 2II Cor. VIII, 12, 13 . Metiatur ergo unusquisque vires suas, non thesaurizare attendat in terra: det, non perit quod dat. Non dico, Hoc non perit; sed dico, Hoc solum non perit. Alia vero quae non dederis, et abundant tibi, aut cum vivis amittis, aut cum moreris dimittis. Deinde, fratres mei, tanta promissio quo nos hortetur, attendite: Dimittite, inquit, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis. Quando dicit, Date, et dabitur vobis, attende cui dicat. Homini dicit Deus, mortali dicit immortalis, mendico dicit tantus paterfamilias. Neque enim hoc revocaturus est quod dedimus. Invenimus quem feneremus. Demus in usuram, sed Deo, non homini. Ei damus qui abundat, ei damus qui dedit quod demus. Et pro modicis rebus, pro frivolis, pro mortalibus, pro putribilibus, pro terrenis, aeterna, incorruptibilia, sine fine manentia: quid multa dicturus sum? se promittit, qui promittit. Si amas illum, eme illum ab illo. Et ut noveris te ipsi dare, audi illum dicentem: Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi potum; hospes fui, et suscepistis me; nudus fui, et vestistis me; aeger, visitastis me; inclusus, venistis ad me. Et dicent illi: Quando te vidimus in his necessitatibus constitutum, et ministravimus tibi? Et ille: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 3Matth. XXV, 35-40 . Dat de coelo, accipit in terra. Ipse dat, ipse accipit. Quasi fenus trajectitium facis. Hic das, ibi recipis: hic das res perituras, ibi recipis res sine fine mansuras.