TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Deo nunc propinquamus humilitate et charitate. Habemus tamen primitias Spiritus, et aliunde fortasse, ei quem diligimus, propinquamus; et quod avide manducaturi et bibituri sumus, nunc, etsi renuiter, praelambimus atque gustamus. Unde hoc probamus? Neque enim Deus, quem jubemur diligere, in quo jubemur jucundari, aurum est, aut argentum est, aut terra est, aut coelum est, aut lux ista solis est, aut quidquid de coelo fulget, aut quidquid de terra resplendet luce perfusum. Nullum corpus est Deus, spiritus est. Ideo, inquit, qui adorant, in spiritu et veritate oportet adorare 5Joan. IV, 22 . Non in loco aliquo corporis, quia non est corpus: non tanquam in monte excelso, ut per altitudinem montis putes te propinquare Deo. Excelsus quidem est Dominus, sed humilia respicit; excelsa autem a longe cognoscit 6Psal. CXXXVII, 6; humilia non longe. Certe excelsus est, et utique, si excelsa a longe cognoscit, humilia longinquius debet advertere. Si ab excelsis celsitudine sua longinquus est, ut ea a longe cognoscat; quanto magis, ait aliquis, ab humilibus ejus longe celsitudo secessit? Non ita est. Excelsus est enim Deus, et humilia respicit. Quomodo ea respicit? Prope est Dominus omnibus his qui obtriverunt cor 7Psal. XXXIII, 19. Noli ergo quaerere montem altum, unde tibi vicinior esse videaris. Si extollis te, longe secedit a te: si humilias te, inclinat se ad te. Publicanus de longe stabat, et ideo Deus illi facilius propinquabat: nec oculos levare audebat ad coelum 8Luc. XVIII, 13, et jam secum habebat qui fecerat coelum. Unde ergo jucundamur in Domino, si a nobis tam longe est Dominus? Ut non sit longe, et ut longe sit, tu facis. Ama, et propinquabit: ama, et habitabit. Dominus in proximo est, nihil solliciti fueritis 9Philipp. IV, 5 et 6. Vis videre quam si amaveris tecum sit? Deus charitas est 10I Joan. IV, 8 . Quid longe lateque volitant phantasmata cogitationis tuae, et dicis tibi, Putas quid est Deus? putas qualis est Deus? Quidquid finxeris, non est: quidquid cogitatione comprehenderis, non est. Si enim ipse esset, cogitatione comprehendi non posset. Sed ut aliquid gustu accipias, Deus charitas est. Dicturus es mihi, Putas quid est charitas? Charitas est qua diligimus. Quid diligimus? Ineffabile bonum, bonum beneficum, bonum bonorum omnium creatorem. Ipse te delectet, a quo habes quidquid te delectat. Non peccatum dico: nam peccatum solum ab illo non habes. Excepto peccato, ab illo habes quidquid aliud habes.

Notes

  1. 5. Joan. IV, 22
  2. 6. Psal. CXXXVII, 6
  3. 7. Psal. XXXIII, 19
  4. 8. Luc. XVIII, 13
  5. 9. Philipp. IV, 5 et 6
  6. 10. I Joan. IV, 8