Verbum aeternum nostri causa natum in tempore. Huc itaque paululum aures et animos advertamus, si forte valeamus aliquid congruum dignumque dicere, non ex eo quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: sed ex eo quod Verbum caro factum est: si forte dicatur a nobis per quod habitavit in nobis 2Joan. I, 1, 14 ; si forte ibi possit esse dicibilis, ubi voluit esse visibilis. Propter hoc enim et istum celebramus diem, quo nasci est dignatus ex virgine: quam generationem suam fecit ab hominibus utcumque narrari. In illa vero aeternitate, in qua Deus de Deo natus est, Generationem ejus quis enarrabit 3Isai. LIII, 8 ? Ibi talis dies non est, qui solemniter celebretur. Neque enim transit anniversario volumine rediturus; sed manet sine occasu, quia non coepit exortu. Est ergo illud unicum Dei Verbum, illa vita, illa lux hominum, aeternus quidem dies: iste autem in quo humanae carni copulatus, factus est tanquam sponsus procedens de thalamo suo, nunc hodiernus est, cras fit hesternus. Verumtamen hodiernus natum ex virgine commendat aeternum, quia aeternus natus ex virgine consecravit hodiernum. Quas itaque laudes charitati Dei dicamus, quas gratias agamus? Qui nos ita dilexit, ut propter nos fieret in tempore, per quem facta sunt tempora; et multis servis suis in mundo minor esset aetate, ipso mundo antiquior aeternitate; homo fieret qui hominem fecit, crearetur ex matre quam creavit, portaretur manibus quas formavit, sugeret ubera quae implevit, in praesepi muta vagiret infantia Verbum, sine quo muta est humana eloquentia.