Remedia peccatorum sine quibus vivi non potest.--Mortifera non facit bonae fidei et bonae spei Christianus. Conditio qua nobis relaxantur quotidiana peccata. Tu ergo qui loquebaris, sine macula et ruga es? Quid hic facis in Ecclesia, quae dicit, Dimitte nobis debita nostra? Debita se habere confitetur, quae relaxentur. Qui non confitentur, non ideo non habent: sed ideo eis non relaxabuntur. Confessio nos sanat, et vita cauta, vita humilis, oratio cum fide, contritio cordis, lacrymae non fictae de vena cordis profluentes, ut dimittantur nobis peccata, sine quibus esse non possumus. Confessio, inquam, nos sanat, dicente apostolo Joanne, Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et justus, ut dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate. Non autem, quia dico quod non possumus hic esse sine peccato, homicidia facere debemus, aut adulteria, vel caetera mortifera peccata, quae uno ictu perimunt. Talia non facit bonae fidei et bonae spei christianus: sed illa sola, quae quotidiano orationis penicillo tergantur. Humiles et devoti dicamus quotidie, Dimitte nobis debita nostra: sed si faciamus quod sequitur, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Sponsio haec cum Deo, vera sponsio et fixa conditio est. Tu homo es, et habes debitorem, et debitor etiam tu es. Accedis ad Deum, qui habet debitores, et debitor non est, ut postules tibi debita relaxari. Sed hoc tibi dicit: Ego debita non habeo, tu habes debita; debes enim mihi: sed etiam frater tuus debet tibi. Debitor meus es, habes et tu debitorem. Debitor meus es, quia peccasti in me: habes debitorem fratrem, quia peccavit in te. Quod feceris cum debitore tuo, facio et ego cum meo: id est, si dimittis, dimitto; si tenes, teneo. Tu contra te tenes, qui alteri non dimittis. Nemo ergo dicat se esse sine peccato: sed non tamen ideo debemus amare peccatum. Oderimus ea, fratres; etsi non sumus sine peccatis, oderimus tamen ea: et maxime a criminibus nos abstineamus; abstineamus, quantum possumus, a levibus peccatis. Ego, ait, nescio quis, non habeo peccata. Se ipsum decipit, et veritas in eo non est. Prorsus oremus, ut Deus dimittat: sed faciamus quod dicitur, dimittamus et nos debitoribus nostris. Cum dimittimus, et dimittitur nobis. Quotidie dicimus hoc, et quotidie facimus, et quotidie fit in nobis. Non hic sumus sine peccato, sed exibimus hinc sine peccato.