TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dei nomen proprium. Jam ergo angelus, et in angelo Dominus, dicebat Moysi quaerenti nomen suum, Ego sum qui sum. Dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Esse, nomen est incommutabilitatis. Omnia enim quae mutantur, desinunt esse quod erant, et incipiunt esse quod non erant. Esse verum, esse sincerum, esse germanum, non habet nisi qui non mutatur. Ille habet esse cui dicitur, Mutabis ea et mutabuntur; tu autem idem ipse es 14Psal. CI, 27, 28 . Quid est, Ego sum qui sum, nisi, Aeternus sum? Quid est, Ego sum qui sum, nisi, Mutari non possum? Nulla creatura, non coelum, non terra, non Angelus, non Virtus, non Sedes, non Dominationes, non Potestates. Cum ergo sit hoc nomen aeternitatis, plus est quod dignatus est habere nomen misericordiae. Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. Illud in se, hoc ad nos. Si enim hoc solum esse vellet quod est in se, quid essemus nos? Si intellexit, imo quia intellexit Moyses, cum ei diceretur, Ego sum qui sum, Qui est, misit me; multum hoc credidit esse ad homines, multum hoc vidit distare ab hominibus. Qui enim hoc quod est et vere est, digne intellexerit, et qualitercumque lumine veracissimae essentiae, vel strictim, sicut coruscatione afflatus fuerit; longe se videt infra, longe remotissimum, longe dissimillimum: sicut ille ait, Ego dixi in ecstasi mea. Assumpta enim mente vidit nescio quid, quod plus ad illum erat. Hoc erat quod verum erat. Dixi, inquit, in ecstasi mea. Quid? Projectus sum a facie oculorum tuorum 15Psal. XXX, 23 . Cum ergo ad id quod dicebatur, non ad id quod videbatur, longe se imparem videret Moyses et quasi minus capacem, unde inflammatus ipso desiderio videndi quod est, dicebat Deo cum quo loquebatur, Ostende mihi temetipsum 16Exod. XXXIII, 13, 18 : quasi ergo ab illa excellentia essentiae longe dissimilis desperaret, erigit desperantem, quoniam vidit timentem: tanquam diceret, Quoniam dixi, Ego sum qui sum, et, Qui est, misit me; intellexisti quid sit esse, et desperasti te capere: erige spem, Ego sum Deus Abraham, Isaac et Jacob; sic sum quod sum, sic sum ipsum esse, sic sum cum ipso esse, ut nolim hominibus deesse. Si quo modo possumus Dominum quaerere et investigare eum qui est, et quidem non longe positum ab unoquoque nostrum: in illo enim vivimus, et movemur, et sumus 17Act. XVII, 27, 28: laudemus ergo ineffabiliter ejus essentiam et amemus misericordiam. Amen.

Notes

  1. 14. Psal. CI, 27, 28
  2. 15. Psal. XXX, 23
  3. 16. Exod. XXXIII, 13, 18
  4. 17. Act. XVII, 27, 28