Duplex mundi acies contra milites Christi, blanditiae et terrores. Duplicem mundus aciem producit contra milites Christi. Advertite, fratres. Duplicem, dixi, aciem producit mundus contra milites Christi. Blanditur enim, ut decipiat; terret, ut frangat. Non nos teneat voluptas propria, non nos terreat crudelitas aliena; et victus est mundus. Ad utrosque aditus occurrit Christus, et non vincitur christianus. Si consideretur in ista passione humana patientia, incipit esse incredibilis; si agnoscatur divina potentia, desinit esse mirabilis. Tanta grassabatur crudelitas in Martyris corpore, et tanta tranquillitas proferebatur in voce, tantaque poenarum asperitas saeviebat in membris, et tanta securitas sonabat in verbis; ut miro quando putaremus Vincentio patiente, alium non loquentem torqueri. Et vere, fratres, ita erat: prorsus ita erat; alius loquebatur. Promisit enim et hoc testibus suis Christus in Evangelio, quos ad hujusmodi certamina praeparabat. Sic enim ait: Nolite praemeditari quomodo aut quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis 3Matth. X, 19 et 20 . Caro ergo patiebatur, et Spiritus loquebatur. Et loquente Spiritu, non solum convincebatur impietas, sed etiam confortabatur infirmitas.